Fondare 9 Risultati per: Candelabra

  • et candelabra aurea, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum, ex auro puro : et quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas : et forcipes aureos, (Liber I Regum 7, 49)

  • Sed et in candelabra aurea, et ad lucernas eorum, aurum pro mensura uniuscujusque candelabri et lucernarum. Similiter et in candelabra argentea, et in lucernas eorum, pro diversitate mensuræ, pondus argenti tradidit. (Liber I Paralipomenon 28, 15)

  • Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri: et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris. (Liber II Paralipomenon 4, 7)

  • candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo: (Liber II Paralipomenon 4, 20)

  • et hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos, quotquot aurea, aurea, et quotquot argentea, argentea, tulit magister militiæ: (Liber Ieremiae 52, 19)

  • Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta. (Epistula ad Hebraeos 9, 2)

  • Et conversus sum ut viderem vocem, quæ loquebatur mecum: et conversus vidi septem candelabra aurea: (Apocalypsis Ioannis 1, 12)

  • Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea: septem stellæ, angeli sunt septem ecclesiarum: et candelabra septem, septem ecclesiæ sunt. (Apocalypsis Ioannis 1, 20)

  • Hi sunt duæ olivæ et duo candelabra in conspectu Domini terræ stantes. (Apocalypsis Ioannis 11, 4)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina