Fondare 168 Risultati per: Castra

  • spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet. (Liber Leviticus 6, 11)

  • vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut præceperat Dominus. (Liber Leviticus 8, 17)

  • carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni. (Liber Leviticus 9, 11)

  • Vocatis autem Moyses Misaële et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos: Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra. (Liber Leviticus 10, 4)

  • Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra. (Liber Leviticus 13, 46)

  • Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua: purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus, (Liber Leviticus 14, 8)

  • Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua, et corpus aqua, et sic ingredietur in castra. (Liber Leviticus 16, 26)

  • Vitulum autem, et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in sanctuarium, ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum, ac fimum: (Liber Leviticus 16, 27)

  • et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua, et sic ingredietur in castra. (Liber Leviticus 16, 28)

  • Homo quilibet de domo Israël, si occiderit bovem aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra, (Liber Leviticus 17, 3)

  • dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus. (Liber Leviticus 24, 14)

  • Locutusque est Moyses ad filios Israël: et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 24, 23)


“Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só ele nunca nos faltará.” São Padre Pio de Pietrelcina