Fondare 168 Risultati per: Castra

  • Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur, ad orientalem partem Nobe et Jegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant, et nihil adversi suspicabantur. (Liber Iudicum 8, 11)

  • Inventæque sunt de Jabes Galaad quadringentæ virgines, quæ nescierunt viri thorum: et adduxerunt eas ad castra in Silo, in terram Chanaan. (Liber Iudicum 21, 12)

  • Et reversus est populus ad castra: dixeruntque majores natu de Israël: Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim? afferamus ad nos de Silo arcam fœderis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum. (Liber I Samuelis 4, 3)

  • Cumque venisset arca fœderis Domini in castra, vociferatus est omnis Israël clamore grandi, et personuit terra. (Liber I Samuelis 4, 5)

  • Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque: Quænam est hæc vox clamoris magni in castris Hebræorum? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra. (Liber I Samuelis 4, 6)

  • Timueruntque Philisthiim, dicentes: Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes: (Liber I Samuelis 4, 7)

  • Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes: et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies: reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter. (Liber I Samuelis 11, 11)

  • Dixit autem Isai ad David filium suum: Accipe fratribus tuis ephi polentæ, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos, (Liber I Samuelis 17, 17)

  • Et revertentes filii Israël postquam persecuti fuerant Philisthæos, invaserunt castra eorum. (Liber I Samuelis 17, 53)

  • ait David ad Achimelech Hethæum, et Abisai filium Sarviæ fratrem Joab, dicens: Quis descendet mecum ad Saul in castra? Dixitque Abisai: Ego descendam tecum. (Liber I Samuelis 26, 6)

  • Et vidit Saul castra Philisthiim, et timuit, et expavit cor ejus nimis. (Liber I Samuelis 28, 5)

  • Et dabit Dominus etiam Israël tecum in manus Philisthiim: cras autem tu et filii tui mecum eritis: sed et castra Israël tradet Dominus in manus Philisthiim. (Liber I Samuelis 28, 19)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina