Fondare 28 Risultati per: Confitemini

  • Confitemini Domino, et invocate nomen ejus: notas facite in populis adinventiones ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 8)

  • Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in æternum misericordia ejus. (Liber I Paralipomenon 16, 34)

  • Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare cœpissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus: impleretur domus Dei nube, (Liber II Paralipomenon 5, 13)

  • Deditque consilium populo, et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis, et antecederent exercitum, ac voce consona dicerent: Confitemini Domino quoniam in æternum misericordia ejus. (Liber II Paralipomenon 20, 21)

  • Tunc dixit eis occulte : Benedicite Deum cæli, et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam. (Liber Thobis 12, 6)

  • Confitemini Domino, filii Israël, et in conspectu gentium laudate eum : (Liber Thobis 13, 3)

  • Aspicite ergo quæ fecit nobiscum, et cum timore et tremore confitemini illi : regemque sæculorum exaltate in operibus vestris. (Liber Thobis 13, 6)

  • Benedicite Dominum omnes electi ejus : agite dies lætitiæ, et confitemini illi. (Liber Thobis 13, 10)

  • Confitemini illi omnes, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia ejus. (Liber Iudith 13, 21)

  • Psallite Domino, sancti ejus ; et confitemini memoriæ sanctitatis ejus. (Liber Psalmorum 29, 5)

  • Confitemini Domino in cithara ; in psalterio decem chordarum psallite illi. (Liber Psalmorum 32, 2)

  • Lætamini, justi, in Domino, et confitemini memoriæ sanctificationis ejus. (Liber Psalmorum 96, 12)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina