Fondare 108 Risultati per: Deos

  • Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui: cur furatus es deos meos? (Liber Genesis 31, 30)

  • Quod autem furti me arguis: apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris: scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola. (Liber Genesis 31, 32)

  • Jacob vero convocata omni domo sua, ait: Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra. (Liber Genesis 35, 2)

  • Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum: at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem. (Liber Genesis 35, 4)

  • Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos : eo quod superbe egerint contra illos. (Liber Exodus 18, 11)

  • Non habebis deos alienos coram me. (Liber Exodus 20, 3)

  • Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. (Liber Exodus 20, 23)

  • si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui, (Liber Exodus 22, 8)

  • ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest : ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverint, duplum restituet proximo suo. (Liber Exodus 22, 9)

  • Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum. (Liber Exodus 23, 24)

  • Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit : Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant : Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit. (Liber Exodus 32, 1)

  • dixerunt mihi : Fac nobis deos, qui nos præcedant : huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit. (Liber Exodus 32, 23)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina