Fondare 322 Risultati per: Donec

  • in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur. (Liber Numeri 35, 12)

  • liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur. (Liber Numeri 35, 25)

  • Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum. (Liber Deuteronomii 1, 31)

  • Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit: donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus: (Liber Deuteronomii 2, 14)

  • sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitæ, qui morantur in Ar: donec veniamus ad Jordanem, et transeamus ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis. (Liber Deuteronomii 2, 29)

  • donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit: et possideant ipsi etiam terram, quam daturus est eis trans Jordanem: tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis. (Liber Deuteronomii 3, 20)

  • Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint, et latere potuerint. (Liber Deuteronomii 7, 20)

  • Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: et interficiet illos, donec penitus deleantur. (Liber Deuteronomii 7, 23)

  • Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub cælo: nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos. (Liber Deuteronomii 7, 24)

  • vobisque quæ fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum: (Liber Deuteronomii 11, 5)

  • Si qua autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, et in ceteros apta usus, succide, et instrue machinas, donec capias civitatem, quæ contra te dimicat. (Liber Deuteronomii 20, 20)

  • Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, quæ tu facies: donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me. (Liber Deuteronomii 28, 20)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina