Fondare 24 Risultati per: Effudit

  • Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus: et deosculatus est eum, et ait: Ecce unxit te Dominus super hæreditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem. (Liber I Samuelis 10, 1)

  • Tollensque quod coxerat, effudit, et posuit coram eo, et noluit comedere: dixitque Amnon: Ejicite universos a me. Cumque ejecissent omnes, (Liber II Samuelis 13, 9)

  • Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab: qui percussit eum in latere, et effudit intestina ejus in terram, nec secundum vulnus apposuit: et mortuus est. Joab autem, et Abisai frater ejus, persecuti sunt Seba filium Bochri. (Liber II Samuelis 20, 10)

  • Tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ, quæ fecerit duobus principibus exercitus Israël, Abner filio Ner, et Amasæ filio Jether : quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem prælii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo quod erat in pedibus ejus. (Liber I Regum 2, 5)

  • et propter sanguinem innoxium quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium: et ob hanc rem noluit Dominus propitiari. (Liber II Regum 24, 4)

  • Circumdedit me lanceis suis ; convulneravit lumbos meos: non pepercit, et effudit in terra viscera mea. (Liber Iob 16, 14)

  • et effudit illam super omnia opera sua, et super omnem carnem, secundum datum suum, et præbuit illam diligentibus se. (Liber Ecclesiasticus 1, 10)

  • Effudit in fundamento altaris odorem divinum excelso Principi. (Liber Ecclesiasticus 50, 17)

  • Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum ; et combussit eum in circuitu, et non cognovit ; et succendit eum, et non intellexit. (Liber Isaiae 42, 25)

  • Daleth. Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiæ Sion ; effudit quasi ignem indignationem suam. (Lamentationes 2, 4)

  • Caph. Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suæ: et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus. (Lamentationes 4, 11)

  • Sanguis enim ejus in medio ejus est ; super limpidissimam petram effudit illum: non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere. (Prophetia Ezechielis 24, 7)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina