Fondare 11 Risultati per: Eleemosynam

  • Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. (Liber Thobis 4, 7)

  • Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere. (Liber Ecclesiasticus 4, 1)

  • exorare et facere eleemosynam ne despicias. (Liber Ecclesiasticus 7, 10)

  • Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc pro te exorabit ab omni malo. (Liber Ecclesiasticus 29, 15)

  • Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 2)

  • Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua: (Evangelium secundum Matthaeum 6, 3)

  • Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis. (Evangelium secundum Lucam 11, 41)

  • Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis: quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit. (Evangelium secundum Lucam 12, 33)

  • Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum. (Actus Apostolorum 3, 2)

  • Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet. (Actus Apostolorum 3, 3)

  • Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi. (Actus Apostolorum 3, 10)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina