Fondare 561 Risultati per: Filiis

  • Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis. (Evangelium secundum Lucam 7, 35)

  • Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de cælo dabit spiritum bonum petentibus se? (Evangelium secundum Lucam 11, 13)

  • Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset: quia filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. (Evangelium secundum Lucam 16, 8)

  • Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis. (Evangelium secundum Lucam 20, 29)

  • Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. (Actus Apostolorum 2, 39)

  • Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem. (Actus Apostolorum 7, 16)

  • Hic est Moyses, qui dixit filiis Israël: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis. (Actus Apostolorum 7, 37)

  • Dixit autem ad eum Dominus: Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël. (Actus Apostolorum 9, 15)

  • Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus). (Actus Apostolorum 10, 36)

  • quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te. (Actus Apostolorum 13, 33)

  • Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem: et positis genibus in littore, oravimus. (Actus Apostolorum 21, 5)

  • eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos. (Epistula II ad Corinthios 6, 13)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina