Fondare 56 Risultati per: Finis

  • dixit ad Noë: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. (Liber Genesis 6, 13)

  • In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon: hujus quoque finis, Jordanis est, usque ad extremam partem maris Cenereth trans Jordanem ad orientalem plagam. (Liber Iosue 13, 27)

  • atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Ægypti: eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridianæ plagæ. (Liber Iosue 15, 4)

  • Contestamur hodie cælum et terram, et Deum patrum nostrorum, qui ulciscitur nos secundum peccata nostra, ut jam tradatis civitatem in manu militiæ Holofernis, et sit finis noster brevis in ore gladii, qui longior efficitur in ariditate sitis. (Liber Iudith 7, 17)

  • Quæ est enim fortitudo mea, ut sustineam? aut quis finis meus, ut patienter agam? (Liber Iob 6, 11)

  • Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis. (Liber Psalmorum 144, 3)

  • Finis modestiæ timor Domini, divitiæ, et gloria, et vita. (Liber Proverbiorum 22, 4)

  • Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii ; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. (Liber Ecclesiastes 7, 3)

  • Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante. (Liber Ecclesiastes 7, 9)

  • His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis ; frequensque meditatio, carnis afflictio est. (Liber Ecclesiastes 12, 12)

  • Umbræ enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri: quoniam consignata est, et nemo revertitur. (Liber Sapientiae 2, 5)

  • In quibus enim patientes indignabantur per hæc quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt ; propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos. (Liber Sapientiae 12, 27)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina