Fondare 449 Risultati per: Homo

  • At illi responderunt: Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret: si haberemus fratrem: et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus: numquid scire poteramus quod dicturus esset: Adducite fratrem vestrum vobiscum? (Liber Genesis 43, 7)

  • Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis : sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet : cum cœperit clangere buccina, tunc ascendant in montem. (Liber Exodus 19, 13)

  • Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo. (Liber Exodus 30, 33)

  • Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis. (Liber Exodus 30, 38)

  • Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo. (Liber Exodus 33, 11)

  • Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet. (Liber Exodus 33, 20)

  • Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas, (Liber Leviticus 1, 2)

  • Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus. (Liber Leviticus 13, 2)

  • Et die septimo contemplabitur: si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est: lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit. (Liber Leviticus 13, 6)

  • considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit: eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit. (Liber Leviticus 13, 13)

  • et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem. (Liber Leviticus 13, 19)

  • sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit. (Liber Leviticus 13, 23)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina