Fondare 52 Risultati per: Joas

  • Venit autem angelus Domini, et sedit sub quercu, quæ erat in Ephra, et pertinebat ad Joas patrem familiæ Ezri. Cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian, (Liber Iudicum 6, 11)

  • Dixeruntque ad invicem: Quis hoc fecit? Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est: Gedeon filius Joas fecit hæc omnia. (Liber Iudicum 6, 29)

  • Et dixerunt ad Joas: Produc filium tuum huc, ut moriatur: quia destruxit aram Baal, et succidit nemus. (Liber Iudicum 6, 30)

  • Ex illo die vocatus est Gedeon Jerobaal, eo quod dixisset Joas: Ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram ejus. (Liber Iudicum 6, 32)

  • Respondit is, cui loquebatur: Non est hoc aliud, nisi gladius Gedeonis filii Joas viri Israëlitæ: tradidit enim Dominus in manus ejus Madian, et omnia castra ejus. (Liber Iudicum 7, 14)

  • Abiit itaque Jerobaal filius Joas, et habitavit in domo sua: (Liber Iudicum 8, 29)

  • Mortuusque est Gedeon filius Joas in senectute bona, et sepultus est in sepulchro Joas patris sui in Ephra de familia Ezri. (Liber Iudicum 8, 32)

  • Et ait rex Israël : Tollite Michæam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Joas filium Amelech, (Liber I Regum 22, 26)

  • Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ochoziæ, Joas filium Ochoziæ, furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio: et abscondit eum a facie Athaliæ ut non interficeretur. (Liber II Regum 11, 2)

  • Septemque annorum erat Joas, cum regnare cœpisset. (Liber II Regum 11, 21)

  • Anno septimo Jehu, regnavit Joas: et quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia de Bersabee. (Liber II Regum 12, 1)

  • Fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Jojada sacerdos. (Liber II Regum 12, 2)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina