Fondare 59 Risultati per: Lumen

  • Et ait Tobias : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video ? (Liber Thobis 5, 12)

  • Flebat igitur mater ejus irremediabilibus lacrimis, atque dicebat : Heu, heu me, fili mi ! ut quid te misimus peregrinari, lumen oculorum nostrorum, baculum senectutis nostræ, solatium vitæ nostræ, spem posteritatis nostræ ? (Liber Thobis 10, 4)

  • Statimque lini super oculos ejus ex felle isto piscis, quod portas tecum : scias enim quoniam mox aperientur oculi ejus, et videbit pater tuus lumen cæli, et in aspectu tuo gaudebit. (Liber Thobis 11, 8)

  • Me duxit et reduxit sanum, pecuniam a Gabelo ipse recepit, uxorem ipse me habere fecit, et dæmonium ab ea ipse compescuit : gaudium parentibus ejus fecit, meipsum a devoratione piscis eripuit, te quoque videre fecit lumen cæli, et bonis omnibus per eum repleti sumus. Quid illi ad hæc poterimus dignum dare ? (Liber Thobis 12, 3)

  • Quinquaginta namque et sex annorum lumen oculorum amisit, sexagenarius vero recepit. (Liber Thobis 14, 3)

  • Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen. (Liber Iob 22, 28)

  • Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius? (Liber Iob 25, 3)

  • Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris: (Liber Iob 29, 3)

  • Subter omnes cælos ipse considerat, et lumen illius super terminos terræ. (Liber Iob 37, 3)

  • Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum. (Liber Iob 37, 11)

  • Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti lætitiam in corde meo. (Liber Psalmorum 4, 7)

  • quoniam apud te est fons vitæ, et in lumine tuo videbimus lumen. (Liber Psalmorum 35, 10)


“Seja modesto no olhar.” São Padre Pio de Pietrelcina