Fondare 406 Risultati per: Populo

  • verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore. (Liber Numeri 24, 14)

  • Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum. (Liber Numeri 33, 14)

  • et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata: (Liber Numeri 35, 24)

  • et populo præcipe, dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos. (Liber Deuteronomii 2, 4)

  • Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad prælium in Jasa. (Liber Deuteronomii 2, 32)

  • Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis: percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo. (Liber Deuteronomii 2, 33)

  • Itaque conversi ascendimus per iter Basan: egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai. (Liber Deuteronomii 3, 1)

  • Dixitque Dominus ad me: Ne timeas eum: quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua: faciesque ei sicut fecisti Sehon regi Amorrhæorum, qui habitavit in Hesebon. (Liber Deuteronomii 3, 2)

  • Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas: sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum: (Liber Deuteronomii 18, 3)

  • propitius esto populo tuo Israël, quem redemisti, Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israël. Et auferetur ab eis reatus sanguinis: (Liber Deuteronomii 21, 8)

  • Respice de sanctuario tuo, et de excelso cælorum habitaculo, et benedic populo tuo Israël, et terræ, quam dedisti nobis, sicut jurasti patribus nostris, terræ lacte et melle mananti. (Liber Deuteronomii 26, 15)

  • Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie. (Liber Deuteronomii 27, 1)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina