Fondare 4831 Risultati per: Pro

  • et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus. (Liber Genesis 14, 20)

  • His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. (Liber Genesis 15, 1)

  • Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer. (Liber Genesis 15, 2)

  • Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam: Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim: Profecto hic vidi posteriora videntis me. (Liber Genesis 16, 13)

  • Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad. (Liber Genesis 16, 14)

  • Cecidit Abram pronus in faciem. (Liber Genesis 17, 3)

  • Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram. (Liber Genesis 18, 2)

  • Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria. (Liber Genesis 18, 11)

  • Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum. (Liber Genesis 18, 19)

  • Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio? (Liber Genesis 18, 23)

  • si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo? (Liber Genesis 18, 24)

  • Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos. (Liber Genesis 18, 26)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina