Fondare 368 Risultati per: Respondit

  • Quæ respondit: Bibe, domine mi: celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum. (Liber Genesis 24, 18)

  • Quæ respondit: Filia sum Bathuelis, filii Melchæ, quem peperit ipsi Nachor. (Liber Genesis 24, 24)

  • Et appositus est in conspectu ejus panis. Qui ait: Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit ei: Loquere. (Liber Genesis 24, 33)

  • Interrogavique eam, et dixi: Cujus es filia? Quæ respondit: Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus. (Liber Genesis 24, 47)

  • Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita? (Liber Genesis 25, 32)

  • Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem. (Liber Genesis 26, 7)

  • Et accersito eo, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam. (Liber Genesis 26, 9)

  • Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum. (Liber Genesis 27, 1)

  • Cui ille respondit: Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis: (Liber Genesis 27, 11)

  • Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu, fili mi? (Liber Genesis 27, 18)

  • Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam. (Liber Genesis 27, 20)

  • ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum. (Liber Genesis 27, 24)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina