Fondare 52 Risultati per: Sabbatum

  • Dixitque Moyses : Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini : non invenietur hodie in agro. (Liber Exodus 16, 25)

  • Sex diebus colligite : in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur. (Liber Exodus 16, 26)

  • videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices : maneat unusquisque apud semetipsum ; nullus egrediatur de loco suo die septimo. (Liber Exodus 16, 29)

  • Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas. (Liber Exodus 20, 10)

  • Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos. (Liber Exodus 31, 13)

  • Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui. (Liber Exodus 31, 14)

  • Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur. (Liber Exodus 31, 15)

  • Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum (Liber Exodus 31, 16)

  • Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur. (Liber Exodus 35, 2)

  • Sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua. (Liber Leviticus 16, 31)

  • Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus: omne opus non facietis in eo: sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris. (Liber Leviticus 23, 3)

  • Loquere filiis Israël: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum: (Liber Leviticus 23, 24)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina