Fondare 59 Risultati per: Samaria

  • Dormivitque Amri cum patribus suis, et sepultus est in Samaria : regnavitque Achab filius ejus pro eo. (Liber I Regum 16, 28)

  • Achab vero filius Amri regnavit super Israël anno trigesimo octavo Asa regis Juda. Et regnavit Achab filius Amri super Israël in Samaria viginti et duobus annis. (Liber I Regum 16, 29)

  • Et posuit aram Baal in templo Baal, quod ædificaverat in Samaria, (Liber I Regum 16, 32)

  • Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab : erat autem fames vehemens in Samaria. (Liber I Regum 18, 2)

  • Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad : qui nuntiaverunt ei, dicentes : Viri egressi sunt de Samaria. (Liber I Regum 20, 17)

  • Qui dixit ei : Civitates quas tulit pater meus a patre tuo, reddam : et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria, et ego fœderatus recedam a te. Pepigit ergo fœdus, et dimisit eum. (Liber I Regum 20, 34)

  • Surge, et descende in occursum Achab regis Israël, qui est in Samaria : ecce ad vineam Naboth descendit, ut possideat eam. (Liber I Regum 21, 18)

  • Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam : sepelieruntque regem in Samaria, (Liber I Regum 22, 37)

  • Ochozias autem filius Achab regnare cœperat super Israël in Samaria, anno septimodecimo Josaphat regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis. (Liber I Regum 22, 52)

  • Ceciditque Ochozias per cancellos cœnaculi sui, quod habebat in Samaria, et ægrotavit: misitque nuntios, dicens ad eos: Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac. (Liber II Regum 1, 2)

  • Joram vero filius Achab regnavit super Israël in Samaria anno decimooctavo Josaphat regis Judæ: regnavitque duodecim annis. (Liber II Regum 3, 1)

  • Egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria, et recensuit universum Israël. (Liber II Regum 3, 6)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina