Fondare 785 Risultati per: Suam

  • Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam. (Liber Genesis 16, 4)

  • Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo: Putasne centenario nascetur filius? et Sara nonagenaria pariet? (Liber Genesis 17, 17)

  • Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham: reddiditque illi Saram uxorem suam, (Liber Genesis 20, 14)

  • Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit. (Liber Genesis 21, 16)

  • Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan. (Liber Genesis 23, 19)

  • Quæ respondit: Bibe, domine mi: celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum. (Liber Genesis 24, 18)

  • dicens: Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei. (Liber Genesis 24, 27)

  • Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur. (Liber Genesis 29, 10)

  • Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei: complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris, (Liber Genesis 29, 13)

  • Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum, (Liber Genesis 29, 23)

  • Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit. (Liber Genesis 30, 9)

  • Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. (Liber Genesis 31, 18)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina