Fondare 64 Risultati per: Timor

  • Respondit Abraham: Cogitavi mecum, dicens: Forsitan non est timor Dei in loco isto: et interficient me propter uxorem meam: (Liber Genesis 20, 11)

  • Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri. (Liber Genesis 31, 42)

  • Et assumens utrumque bovem, concidit in frusta, misitque in omnes terminos Israël per manum nuntiorum, dicens: Quicumque non exierit, et secutus fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus ejus. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus. (Liber I Samuelis 11, 7)

  • Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite: non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum. (Liber II Paralipomenon 19, 7)

  • et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram. (Liber Iudith 2, 18)

  • Cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis, et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum, decidet super eos timor. (Liber Iudith 14, 4)

  • Quod cum audissent principes virtutis Assyriorum, sciderunt omnes vestimenta sua, et intolerabilis timor et tremor cecidit super eos, et turbati sunt animi eorum valde. (Liber Iudith 14, 17)

  • quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit. (Liber Iob 3, 25)

  • Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum? (Liber Iob 4, 6)

  • Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia ; et recedere a malo, intelligentia. (Liber Iob 28, 28)

  • Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est ; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt ; non est timor Dei ante oculos eorum. (Liber Psalmorum 13, 3)

  • Dominum non invocaverunt ; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. (Liber Psalmorum 13, 5)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina