Fondare 25 Risultati per: Voluntate

  • Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum: qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti. (Liber Genesis 45, 8)

  • In consilium eorum non veniat anima mea, et in cœtu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. (Liber Genesis 49, 6)

  • Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es. (Liber Deuteronomii 23, 23)

  • Cor meum diligit principes Israël: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino. (Liber Iudicum 5, 9)

  • Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum? Dominus dixit mihi: Ascende ad terram hanc, et demolire eam. (Liber II Regum 18, 25)

  • Hæc dicit Dominus: Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros: revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt, nec perrexerunt contra Jeroboam. (Liber II Paralipomenon 11, 4)

  • omnes qui erant in Juda, cum execratione: in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate quæsierunt eum, et invenerunt: præstititque eis Dominus requiem per circuitum. (Liber II Paralipomenon 15, 15)

  • Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum. (Liber Psalmorum 20, 3)

  • Dominus adjutor meus et protector meus ; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum: et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei. (Liber Psalmorum 27, 7)

  • Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus: ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia. (Liber Psalmorum 29, 6)

  • Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem ; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. (Liber Psalmorum 29, 8)

  • Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem. (Liber Psalmorum 50, 20)


“É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual. O barco que pára em vez de ir adiante é empurrado para trás pelo vento.” São Padre Pio de Pietrelcina