Fondare 76 Risultati per: Esau

  • dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quæ reliqua est salvabitur (Liber Genesis 32, 8)

  • erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis (Liber Genesis 32, 11)

  • cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quæ habebat munera Esau fratri suo (Liber Genesis 32, 13)

  • et præcepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cujus es et quo vadis et cujus sunt ista quæ sequeris (Liber Genesis 32, 17)

  • respondebis servi tui Jacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit (Liber Genesis 32, 18)

  • similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum (Liber Genesis 32, 19)

  • levans autem Jacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liæ et Raël ambarumque famularum (Liber Genesis 33, 1)

  • currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit (Liber Genesis 33, 4)

  • respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viæ tuæ non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei (Liber Genesis 33, 15)

  • reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir (Liber Genesis 33, 16)

  • interea locutus est Deus ad Jacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum (Liber Genesis 35, 1)

  • consumptusque ætate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui (Liber Genesis 35, 29)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina