Fondare 269 Risultati per: Estis

  • in solitudine hac jacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me (Liber Numeri 14, 29)

  • ædificate ergo urbes parvulis vestris et caulas ac stabula ovibus ac jumentis et quod polliciti estis implete (Liber Numeri 32, 24)

  • non possum solus sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellæ cæli plurimæ (Liber Deuteronomii 1, 10)

  • murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Ægypti ut traderet in manu Amorrei atque deleret (Liber Deuteronomii 1, 27)

  • scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri estis (Liber Deuteronomii 4, 5)

  • mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos cærimonias et judicia quæ facere deberetis in terra quam possessuri estis (Liber Deuteronomii 4, 14)

  • testes invoco hodie cælum et terram cito perituros vos esse de terra quam transito Jordane possessuri estis non habitabitis in ea longo tempore sed delebit vos Dominus (Liber Deuteronomii 4, 26)

  • nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis sicut locutus est vobis (Liber Deuteronomii 11, 25)

  • subvertite omnia loca in quibus coluerunt gentes quas possessuri estis deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum (Liber Deuteronomii 12, 2)

  • quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriæ ut malediceret tibi (Liber Deuteronomii 23, 4)

  • quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas Contradictionis in Cades deserti Sin et non sanctificastis me inter filios Israël (Liber Deuteronomii 32, 51)

  • audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Ægypto et quæ feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Jordanem Seon et Og quos interfecistis (Liber Iosue 2, 10)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina