Fondare 67 Risultati per: Hebron

  • movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit juxta convallem Mambre quod est in Hebron ædificavitque ibi altare Domino (Liber Genesis 13, 18)

  • et mortua est in civitate Arbee quæ est Hebron in terra Chanaan venitque Abraham ut plangeret et fleret eam (Liber Genesis 23, 2)

  • atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre hæc est Hebron in terra Chanaan (Liber Genesis 23, 19)

  • venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee hæc est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac (Liber Genesis 35, 27)

  • præsto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem (Liber Genesis 37, 14)

  • filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel annique vitæ Caath centum triginta tres (Liber Exodus 6, 18)

  • filii Caath Amram et Jessaar Hebron et Ozihel (Liber Numeri 3, 19)

  • ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est (Liber Numeri 13, 23)

  • misit ergo Adonisedec rex Hierusalem ad Oham regem Hebron et ad Pharam regem Hieremoth ad Japhie quoque regem Lachis et ad Dabir regem Eglon dicens (Liber Iosue 10, 3)

  • congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorreorum rex Hierusalem rex Hebron rex Hieremoth rex Lachis rex Eglon simul cum exercitibus suis et castrametati sunt circa Gabaon obpugnantes eam (Liber Iosue 10, 5)

  • fecerunt ministri ut sibi fuerat imperatum et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca regem Hierusalem regem Hebron regem Hieremoth regem Lachis regem Eglon (Liber Iosue 10, 23)

  • ascendit quoque cum omni Israhele de Eglon in Hebron et pugnavit contra eam (Liber Iosue 10, 36)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina