Fondare 184 Risultati per: Joseph

  • natique sunt Joseph filii in terra Ægypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim (Liber Genesis 46, 20)

  • filii autem Joseph qui nati sunt ei in terra Ægypti animæ duæ omnis anima domus Jacob quæ ingressa est Ægyptum fuere septuaginta (Liber Genesis 46, 27)

  • misit autem Judam ante se ad Joseph ut nuntiaret ei et ille occurreret in Gessen (Liber Genesis 46, 28)

  • quo cum pervenisset juncto Joseph curru suo ascendit obviam patri ad eundem locum vidensque eum inruit super collum ejus et inter amplexus flevit (Liber Genesis 46, 29)

  • dixitque pater ad Joseph jam lætus moriar quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo (Liber Genesis 46, 30)

  • ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quæ possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen (Liber Genesis 47, 1)

  • dixit itaque rex ad Joseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te (Liber Genesis 47, 5)

  • post hæc introduxit Joseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi (Liber Genesis 47, 7)

  • Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo loco terræ solo Ramesses ut præceperat Pharao (Liber Genesis 47, 11)

  • cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Ægyptus ad Joseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia (Liber Genesis 47, 15)

  • emit igitur Joseph omnem terram Ægypti vendentibus singulis possessiones suas præ magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni (Liber Genesis 47, 20)

  • dixit ergo Joseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros (Liber Genesis 47, 23)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina