Fondare 58 Risultati per: Requiem

  • vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens (Liber Genesis 49, 15)

  • dixitque Pharao multus est populus terræ videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus (Liber Exodus 5, 5)

  • dixitque Dominus facies mea præcedet te et requiem dabo tibi (Liber Exodus 33, 14)

  • donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis trans Jordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis (Liber Deuteronomii 3, 20)

  • neque enim usque in præsens tempus venistis ad requiem et possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis (Liber Deuteronomii 12, 9)

  • cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem et subiecerit cunctas per circuitum nationes in terra quam tibi pollicitus est delebis nomen ejus sub cælo cave ne obliviscaris (Liber Deuteronomii 25, 19)

  • mementote sermonis quem præcepit vobis Moses famulus Domini dicens Dominus Deus vester dedit vobis requiem et omnem terram (Liber Iosue 1, 13)

  • donec det requiem Dominus fratribus vestris sicut et vobis dedit et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis et sic revertemini in terram possessionis vestræ et habitabitis in ea quam vobis dedit Moses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum (Liber Iosue 1, 15)

  • det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortituræ estis et osculata est eas quæ elevata voce flere cœperunt (Liber Ruth 1, 9)

  • postquam autem reversa est ad socrum suam audivit ab ea filia mi quæram tibi requiem et providebo ut bene sit tibi (Liber Ruth 3, 1)

  • factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis (Liber II Samuelis 7, 1)

  • ex die qua constitui judices super populum meum Israël et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis prædicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus (Liber II Samuelis 7, 11)


“Façamos o bem, enquanto temos tempo à nossa disposição. Assim, daremos glória ao nosso Pai celeste, santificaremos nós mesmos e daremos bom exemplo aos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina