Fondare 320 Risultati per: Saul

  • conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo et venerunt usque ad locum certaminis et ecce versus fuerat gladius uniuscujusque ad proximum suum et cædes magna nimis (Liber I Samuelis 14, 20)

  • sed et Hebræi qui fuerant cum Philisthim heri et nudius tertius ascenderantque cum eis in castris reversi sunt ut essent cum Israhele qui erant cum Saul et Jonathan (Liber I Samuelis 14, 21)

  • et vir Israël sociatus sibi est in die illa adiuravit autem Saul populum dicens maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam donec ulciscar de inimicis meis et non manducavit universus populus panem (Liber I Samuelis 14, 24)

  • nuntiaverunt autem Saul dicentes quod populus peccasset Domino comedens cum sanguine qui ait prævaricati estis volvite ad me jam nunc saxum grande (Liber I Samuelis 14, 33)

  • et dixit Saul dispergimini in vulgus et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem et occidite super istud et vescimini et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem et occiderunt ibi (Liber I Samuelis 14, 34)

  • ædificavit autem Saul altare Domini tuncque primum cœpit ædificare altare Domini (Liber I Samuelis 14, 35)

  • et dixit Saul inruamus super Philisthim nocte et vastemus eos usque dum inlucescat mane nec relinquamus de eis virum dixitque populus omne quod bonum videtur in oculis tuis fac et ait sacerdos accedamus huc ad Deum (Liber I Samuelis 14, 36)

  • et consuluit Saul Deum num persequar Philisthim si trades eos in manu Israël et non respondit ei in die illa (Liber I Samuelis 14, 37)

  • dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie (Liber I Samuelis 14, 38)

  • et ait ad universum Israël separamini vos in partem unam et ego cum Jonathan filio meo ero in parte una respondit populus ad Saul quod bonum videtur in oculis tuis fac (Liber I Samuelis 14, 40)

  • et dixit Saul ad Dominum Deum Israël da indicium et deprehensus est Jonathan et Saul populus autem exivit (Liber I Samuelis 14, 41)

  • et ait Saul mittite sortem inter me et inter Jonathan filium meum et captus est Jonathan (Liber I Samuelis 14, 42)


“Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!” São Padre Pio de Pietrelcina