Fondare 19 Risultati per: Sculptile

  • non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper et quæ in terra deorsum nec eorum quæ sunt in aquis sub terra (Liber Exodus 20, 4)

  • ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester (Liber Leviticus 26, 1)

  • non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium quæ in cælo sunt desuper et quæ in terra deorsum et quæ versantur in aquis sub terra (Liber Deuteronomii 5, 8)

  • maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen (Liber Deuteronomii 27, 15)

  • reddidit ergo eos matri suæ quæ dixerat ei consecravi et vovi argentum hoc Domino ut de manu mea suscipiat filius meus et faciat sculptile atque conflatile et nunc trado illud tibi (Liber Iudicum 17, 3)

  • reddidit igitur matri suæ quæ tulit ducentos argenteos et dedit eos argentario ut faceret ex eis sculptile atque conflatile quod fuit in domo Micha (Liber Iudicum 17, 4)

  • dixerunt quinque viri qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais ceteris fratribus suis nostis quod in domibus istis sit ephod et therafin et sculptile atque conflatile videte quid vobis placeat (Liber Iudicum 18, 14)

  • at illi qui ingressi fuerant domum juvenis sculptile et ephod et therafin atque conflatile tollere nitebantur et sacerdos stabat ante ostium sescentis viris fortissimis haut procul expectantibus (Liber Iudicum 18, 17)

  • tulerunt igitur qui intraverant sculptile ephod et idola atque conflatile quibus dixit sacerdos quid facitis (Liber Iudicum 18, 18)

  • quod cum audisset adquievit sermonibus eorum et tulit ephod et idola ac sculptile et cum eis profectus est (Liber Iudicum 18, 20)

  • posueruntque sibi sculptile et Jonathan filium Gersan filii Mosi ac filios ejus sacerdotes in tribu Dan usque ad diem captivitatis suæ (Liber Iudicum 18, 30)

  • sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Domini de qua locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium ejus dicens in domo hac et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël ponam nomen meum in sempiternum (Liber II Paralipomenon 33, 7)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina