Fondare 778 Risultati per: Tuum

  • Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te (Actus Apostolorum 5, 9)

  • non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo (Actus Apostolorum 8, 21)

  • et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum (Actus Apostolorum 9, 14)

  • dixit autem angelus ad eum præcingere et calcia te gallicas tuas et fecit sic et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me (Actus Apostolorum 12, 8)

  • ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Actus Apostolorum 13, 35)

  • et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me (Actus Apostolorum 22, 18)

  • tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum (Actus Apostolorum 23, 21)

  • qui contra spem in spem credidit ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est sic erit semen tuum (Epistula ad Romanos 4, 18)

  • nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum (Epistula ad Romanos 13, 9)

  • tu autem quid judicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei (Epistula ad Romanos 14, 10)

  • omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum (Epistula ad Galatas 5, 14)

  • honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione (Epistula ad Ephesios 6, 2)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina