Fondare 261 Risultati per: adhuc

  • cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen ejus Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain (Liber Genesis 4, 25)

  • adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terræ (Liber Genesis 7, 4)

  • converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc stabat coram Domino (Liber Genesis 18, 22)

  • obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem (Liber Genesis 18, 32)

  • filiis autem concubinarum largitus est munera et separavit eos ab Isaac filio suo dum adhuc ipse viveret ad plagam orientalem (Liber Genesis 25, 6)

  • dixitque Jacob adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite (Liber Genesis 29, 7)

  • adhuc loquebantur et ecce Raël veniebat cum ovibus patris sui nam gregem ipsa pascebat (Liber Genesis 29, 9)

  • et hæ sunt generationes ejus Joseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo (Liber Genesis 37, 2)

  • respondit Joseph hæc est interpretatio somnii tres propagines tres adhuc dies sunt (Liber Genesis 40, 12)

  • respondit Joseph hæc est interpretatio somnii tria canistra tres adhuc dies sunt (Liber Genesis 40, 18)

  • at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit (Liber Genesis 43, 27)

  • qui responderunt sospes est servus tuus pater noster adhuc vivit et incurvati adoraverunt eum (Liber Genesis 43, 28)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina