Fondare 40 Risultati per: altero

  • pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero (Liber Genesis 17, 21)

  • et egressus die altero conspexit duos Hebræos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum (Liber Exodus 2, 13)

  • fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum de animalibus vero filiorum Israël nihil omnino periit (Liber Exodus 9, 6)

  • altero autem die sedit Moses ut judicaret populum qui adsistebat Mosi de mane usque ad vesperam (Liber Exodus 18, 13)

  • et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcæ angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero (Liber Exodus 25, 12)

  • cherub unus sit in latere uno et alter in altero (Liber Exodus 25, 19)

  • sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero (Liber Exodus 25, 32)

  • tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili (Liber Exodus 25, 33)

  • facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur (Liber Exodus 26, 10)

  • et quinque alios in altero et ejusdem numeri ad occidentalem plagam (Liber Exodus 26, 27)

  • et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem (Liber Exodus 27, 15)

  • sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero juxta ordinem nativitatis eorum (Liber Exodus 28, 10)


“Padre, eu não acredito no inferno – falou um penitente. Padre Pio disse: Acreditará quando for para lá?” São Padre Pio de Pietrelcina