Fondare 14 Risultati per: invocavit

  • et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai ædificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen ejus (Liber Genesis 12, 8)

  • in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini (Liber Genesis 13, 4)

  • surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiæ ejus reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni (Liber Genesis 21, 33)

  • et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israël (Liber Genesis 33, 20)

  • invocavit itaque Esajas propheta Dominum et reduxit umbram per lineas quibus jam descenderat in horologio Ahaz retrorsum decem gradibus (Liber II Regum 20, 11)

  • invocavit vero Jabes Deum Israël dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et præstitit Deus quæ precatus est (Liber I Paralipomenon 4, 10)

  • et ædificavit ibi altare Domino obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum et exaudivit eum in igne de cælo super altare holocausti (Liber I Paralipomenon 21, 26)

  • et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non prævaleat contra te homo (Liber II Paralipomenon 14, 11)

  • at illis qui cum Esdrin erant diutius pugnantibus et fatigatis invocavit Dominum Judas adiutorem et ducem belli fieri (Liber II Maccabaeorum 12, 36)

  • considerans Macchabeus adventum multitudinis et adparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum extendens manum in cælum prodigia facientem Dominum invocavit qui non secundum armorum potentiam sed prout ipsi placet dat dignis victoriam (Liber II Maccabaeorum 15, 21)

  • permansit in mandatis ejus et derelictus est et quis invocavit illum et despexit illum (Liber Ecclesiasticus 2, 12)

  • invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis (Liber Ecclesiasticus 46, 6)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina