Fondare 50 Risultati per: melior

  • quibus ille respondit quid enim tale facere potui quale vos fecistis nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer (Liber Iudicum 8, 2)

  • nisi forte melior es Balac filio Sepphor rege Moab aut docere potes quod jurgatus sit contra Israël et pugnaverit contra eum (Liber Iudicum 11, 25)

  • et habeas qui consoletur animam tuam et enutriat senectutem de nuru enim tua natus est quæ te diligit et multo tibi est melior quam si septem haberes filios (Liber Ruth 4, 15)

  • dixit ergo ei Helcana vir suus Anna cur fles et quare non comedis et quam ob rem adfligitur cor tuum numquid non ego melior sum tibi quam decem filii (Liber I Samuelis 1, 8)

  • et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus et non erat vir de filiis Israël melior illo ab umero et sursum eminebat super omnem populum (Liber I Samuelis 9, 2)

  • et ait Samuhel numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut obœdiatur voci Domini melior est enim obœdientia quam victimæ et auscultare magis quam offerre adipem arietum (Liber I Samuelis 15, 22)

  • et perrexit in desertum via unius diei cumque venisset et sederet subter unam juniperum petivit animæ suæ ut moreretur et ait sufficit mihi Domine tolle animam meam neque enim melior sum quam patres mei (Liber I Regum 19, 4)

  • et si tibi placet egrediatur edictum a facie tua et scribatur juxta legem Persarum atque Medorum quam præteriri inlicitum est ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem sed regnum illius altera quæ melior illa est accipiat (Liber Esther 1, 19)

  • quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te (Liber Psalmorum 62, 4)

  • quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Liber Psalmorum 83, 11)

  • et nunc non mihi contingat parcere animæ meæ in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis (Liber I Maccabaeorum 13, 5)

  • melior est adquisitio ejus negotiatione argenti et auro primo fructus ejus (Liber Proverbiorum 3, 14)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina