Fondare 379 Risultati per: populi

  • omnesque anguli populorum et cunctæ tribus Israël in ecclesiam populi Dei convenerunt quadringenta milia peditum pugnatorum (Liber Iudicum 20, 2)

  • quare calce abicitis victimam meam et munera mea quæ præcepi ut offerrentur in templo et magis honorasti filios tuos quam me ut comederetis primitias omnis sacrificii Israël populi mei (Liber I Samuelis 2, 29)

  • dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos (Liber I Samuelis 8, 7)

  • et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini (Liber I Samuelis 8, 21)

  • cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde stetitque in medio populi et altior fuit universo populo ab umero et sursum (Liber I Samuelis 10, 23)

  • cumque venisset dies prœlii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et cum Jonathan excepto Saul et Jonathan filio ejus (Liber I Samuelis 13, 22)

  • dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie (Liber I Samuelis 14, 38)

  • at ille ait peccavi sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israël et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum (Liber I Samuelis 15, 30)

  • egrediebatur quoque David ad omnia quæcumque misisset eum Saul et prudenter se agebat posuitque eum Saul super viros belli et acceptus erat in oculis universi populi maximeque in conspectu famulorum Saul (Liber I Samuelis 18, 5)

  • amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur et intrabat in conspectu populi (Liber I Samuelis 18, 13)

  • omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quæ fecit rex in conspectu totius populi (Liber II Samuelis 3, 36)

  • quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum et poneret sibi nomen faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto gentem et deum ejus (Liber II Samuelis 7, 23)


“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina