Fondare 772 Risultati per: suam

  • si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo (Epistula I ad Timotheum 5, 4)

  • non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti (Epistula ad Titum 3, 5)

  • contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem (Epistula ad Hebraeos 2, 4)

  • alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione sæculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit (Epistula ad Hebraeos 9, 26)

  • quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam (Epistula ad Hebraeos 10, 20)

  • et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus (Epistula ad Hebraeos 12, 10)

  • si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum hujus vana est religio (Epistula Iacobi 1, 26)

  • quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ (Epistula Iacobi 3, 13)

  • benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis (Epistula I Petri 1, 3)

  • qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos cœrceat linguam suam a malo et labia ejus ne loquantur dolum (Epistula I Petri 3, 10)

  • Deus autem omnis gratiæ qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit (Epistula I Petri 5, 10)

  • sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quædam difficilia intellectu quæ indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem (Epistula II Petri 3, 16)


“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina