Fondare 14 Risultati per: susceptor

  • tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum (Liber Psalmorum 3, 4)

  • Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meæ et susceptor meus (Liber Psalmorum 17, 3)

  • dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus (Liber Psalmorum 41, 10)

  • Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Jacob diapsalma (Liber Psalmorum 45, 8)

  • Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Jacob (Liber Psalmorum 45, 12)

  • ecce enim Deus adiuvat me Dominus susceptor animæ meæ (Liber Psalmorum 53, 6)

  • fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus (Liber Psalmorum 58, 10)

  • ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meæ (Liber Psalmorum 58, 17)

  • adiutor meus tibi psallam quia Deus susceptor meus es Deus meus misericordia mea (Liber Psalmorum 58, 18)

  • nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius (Liber Psalmorum 61, 3)

  • ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meæ (Liber Psalmorum 88, 27)

  • dicet Domino susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus sperabo in eum (Liber Psalmorum 90, 2)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina