Fondare 32 Risultati per: tabulas

  • dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quæ scripsi ut doceas eos (Liber Exodus 24, 12)

  • facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim (Liber Exodus 26, 15)

  • ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas (Liber Exodus 26, 22)

  • facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi (Liber Exodus 26, 26)

  • qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum (Liber Exodus 26, 28)

  • ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis (Liber Exodus 26, 29)

  • dedit quoque Mosi conpletis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei (Liber Exodus 31, 18)

  • et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parte (Liber Exodus 32, 15)

  • cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros iratusque valde projecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis (Liber Exodus 32, 19)

  • ac deinceps præcide ait tibi duas tabulas lapideas instar priorum et scribam super eas verba quæ habuerunt tabulæ quas fregisti (Liber Exodus 34, 1)

  • excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei præceperat Dominus portans secum tabulas (Liber Exodus 34, 4)

  • cumque descenderet Moses de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Dei (Liber Exodus 34, 29)


“Lembre-se de que os santos foram sempre criticados pelas pessoas deste mundo, e puseram sob seus pés o mundo e as suas máximas .” São Padre Pio de Pietrelcina