1. Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? Quo declinavit dilectus tuus, et quaeremus eum tecum?

2. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis et lilia colligat.

3. Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.

4. Pulchra es, amica mea, sicut Thersa, decora sicut Ierusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.

5. Averte oculos tuos a me, quia ipsi me conturbant. Capilli tui sicut grex caprarum, quae descenderunt de Galaad.

6. Dentes tui sicut grex ovium, quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis.

7. Sicut fragmen mali punici, sic genae tuae per velamen tuum.

8. Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adulescentularum non est numerus;

9. una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genetrici suae. Viderunt eam filiae et beatissimam praedicaverunt; reginae et concubinae, et laudaverunt eam:

10. “Quae est ista, quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?”.

11. Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium et inspicerem, si floruisset vinea, et germinassent mala punica.

12. Non advertit animus meus, cum posuit me in quadrigas principis populi mei.





“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina