1. Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam pos sessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Hetthaeum et Gergesaeum et Amorraeum, Chananaeum et Pherezaeum et Hevaeum et Iebusaeum, septem gentes multo maioris numeri quam tu es et robustiores te,

2. tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis foedus nec misereberis earum

3. neque sociabis cum eis coniugia; filiam tuam non dabis filio eius nec filiam illius accipies filio tuo,

4. quia seducet filium tuum, ne sequatur me et ut serviat diis alienis, irasceturque furor Domini contra vos et delebit te cito.

5. Quin potius haec facietis eis: aras eorum subvertite et confringite lapides et palos lucosque succidite et sculptilia comburite;

6. quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.

7. Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis iunctus est Dominus et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores,

8. sed quia dilexit vos Dominus et custodivit iuramentum, quod iuravit patribus vestris, eduxit vos in manu forti et redemit te de domo servitutis, de manu pharaonis regis Aegypti.

9. Et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus, Deus fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his, qui custodiunt mandata eius, in mille generationes

10. et reddens odientibus se protinus, ita ut disperdat eos et ultra non differat, protinus eis restituens, quod merentur.

11. Custodi ergo mandata et praecepta atque iudicia, quae ego mando tibi hodie, ut facias.

12. Si audieritis haec iudicia et custodieritis ea et feceritis, custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam, quam iuravit patribus tuis,

13. et diliget te et benedicet tibi ac multiplicabit te benedicetque fructui ventris tui et fructui terrae tuae, frumento tuo atque vindemiae, oleo et partui armentorum et incremento ovium tuarum super terram, pro qua iuravit patribus tuis, ut daret eam tibi.

14. Benedictus eris prae omnibus populis. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis.

15. Auferet Dominus a te omnem languorem; et infirmitates Aegypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis.

16. Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi; non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui.

17. Si dixeris in corde tuo: “Plures sunt gentes istae quam ego; quomodo potero delere eas?”,

18. noli metuere eas, sed recordare, quae fecerit Dominus Deus tuus pharaoni et cunctis Aegyptiis,

19. plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta manumque robustam et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus; sic faciet cunctis populis, quos metuis.

20. Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat, qui te fugerint et latere potuerint.

21. Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis.

22. Ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris delere eas cito, ne multiplicentur contra te bestiae terrae.

23. Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et conturbabit illos conturbatione magna, donec penitus deleantur.

24. Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub caelo; nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos.

25. Sculptilia eorum igne combures; non concupisces argentum et aurum, quibus vestita sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas propterea, quia abominatio est Domini Dei tui.

26. Nec inferes abominationem in domum tuam, ne fias anathema sicut et illa est; quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est.





“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina