1. Fortis in bello Iesus filius Nun, successor Moysi in prophetis, qui fuit secundum nomen suum

2. maximus in salutem electorum Dei, qui vindicet in insurgentes hostes, ut heredem faciat Israel.

3. Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et iactando contra civitatem acinacem!

4. Quis ante illum restitit? Nam bella Domini ipse perduxit.

5. An non in manu eius impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo?

6. Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique; et audivit illum magnus Dominus in saxis grandinis virtutis valde fortis.

7. Impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios,

8. ut cognoscant gentes armaturam eius, quia contra Deum bellum eorum est: etenim secutus est a tergo Potentis.

9. Et in diebus Moysi misericordiam fecit, ipse et Chaleb filius Iephonne, stare contra congregationem, prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae.

10. Ideo et ipsi duo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum, ut inducerent illos in hereditatem, in terram, quae manat lac et mel.

11. Et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi, ut ascenderet in excelsum terrae locum; et semen ipsius obtinuit hereditatem,

12. ut viderent omnes filii Israel quia bonum est obsequi Domino.

13. Et iudices singuli suo nomine, quorum non est corruptum cor, qui non aversi sunt a Domino:

14. sit memoria illorum in benedictione, et ossa eorum pullulent de loco suo,

15. et nomen eorum renovet filiis illorum sanctorum virorum.

16. Dilectus a Domino suo Samuel propheta Domini instituit imperium et unxit principes in gente sua.

17. In lege Domini congregationem iudicavit, et visitavit Deus Iacob, et in fide sua probatus est propheta;

18. et cognitus est in verbis suis fidelis in visione.

19. Et invocavit Dominum omnipotentem, in oppugnando hostes circumstantes undique, in oblatione agni lactentis.

20. Et intonuit de caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam

21. et contrivit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim.

22. Et ante tempus dormitionis aeternae testimonium praebuit in conspectu Domini et christi eius: “Pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepi”; et non accusavit illum homo.

23. Et, postquam dormivit, prophetavit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitae suae et exaltavit vocem suam de terra in prophetia ad delendam impietatem gentis.





“O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança.” São Padre Pio de Pietrelcina