1. Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. Canticum.

2. Deus misereatur nostri et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos,

3. ut cognoscatur in terra via tua, in omnibus gentibus salutare tuum.

4. Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes.

5. Laetentur et exsultent gentes, quoniam iudicas populos in aequitate et gentes in terra dirigis.

6. Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes.

7. Terra dedit fructum suum; benedicat nos Deus, Deus noster,

8. benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae.





“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina