1. PSALMUS. Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera eius, et brachium sanctum eius.

2. Notum fecit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.

3. Recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Israel. Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri.

4. Iubilate Deo, omnis terra; erumpite, exsultate et psallite.

5. Psallite Domino in cithara, in cithara et voce psalmi;

6. in tubis ductilibus et voce tubae corneae, iubilate in conspectu regis Domini.

7. Sonet mare et plenitudo eius, orbis terrarum et qui habitant in eo.

8. Flumina plaudent manu, simul montes exsultabunt

9. a conspectu Domini, quoniam venit iudicare terram. Iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate.





“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina