1. In finem. Psalmus David.

2. Eripe me, Domine, ab homine malo ; a viro iniquo eripe me.

3. Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant prælia.

4. Acuerunt linguas suas sicut serpentis ; venenum aspidum sub labiis eorum.

5. Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos:

6. absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum ; juxta iter, scandalum posuerunt mihi.

7. Dixi Domino: Deus meus es tu ; exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ.

8. Domine, Domine, virtus salutis meæ, obumbrasti super caput meum in die belli.

9. Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori: cogitaverunt contra me ; ne derelinquas me, ne forte exaltentur.

10. Caput circuitus eorum: labor labiorum ipsorum operiet eos.

11. Cadent super eos carbones ; in ignem dejicies eos: in miseriis non subsistent.

12. Vir linguosus non dirigetur in terra ; virum injustum mala capient in interitu.

13. Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum.

14. Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.





O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina