1. In finem, pro occultis filii. Psalmus David.

2. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo ; narrabo omnia mirabilia tua.

3. Lætabor et exsultabo in te ; psallam nomini tuo, Altissime.

4. In convertendo inimicum meum retrorsum ; infirmabuntur, et peribunt a facie tua.

5. Quoniam fecisti judicium meum et causam meam ; sedisti super thronum, qui judicas justitiam.

6. Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi.

7. Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu ;

8. et Dominus in æternum permanet. Paravit in judicio thronum suum,

9. et ipse judicabit orbem terræ in æquitate: judicabit populos in justitia.

10. Et factus est Dominus refugium pauperi ; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.

11. Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.

12. Psallite Domino qui habitat in Sion ; annuntiate inter gentes studia ejus:

13. quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est ; non est oblitus clamorem pauperum.

14. Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis,

15. qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion:

16. exsultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt ; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.

17. Cognoscetur Dominus judicia faciens ; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.

18. Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum.

19. Quoniam non in finem oblivio erit pauperis ; patientia pauperum non peribit in finem.

20. Exsurge, Domine ; non confortetur homo: judicentur gentes in conspectu tuo.

21. Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt.

22. Ut quid, Domine, recessisti longe ; despicis in opportunitatibus, in tribulatione?

23. Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.

24. Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.

25. Exacerbavit Dominum peccator: secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.

26. Non est Deus in conspectu ejus ; inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus ; omnium inimicorum suorum dominabitur.

27. Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo.

28. Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo ; sub lingua ejus labor et dolor.

29. Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.

30. Oculi ejus in pauperem respiciunt ; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem ; rapere pauperem dum attrahit eum.

31. In laqueo suo humiliabit eum ; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.

32. Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus ; avertit faciem suam, ne videat in finem.

33. Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua ; ne obliviscaris pauperum.

34. Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret.

35. Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper ; orphano tu eris adjutor.

36. Contere brachium peccatoris et maligni ; quæretur peccatum illius, et non invenietur.

37. Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi ; peribitis, gentes, de terra illius.

38. Desiderium pauperum exaudivit Dominus ; præparationem cordis eorum audivit auris tua:

39. judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.





“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina