1. Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum ; cantate Domino omnis terra.

2. Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die in diem salutare ejus.

3. Annuntiate inter gentes gloriam ejus ; in omnibus populis mirabilia ejus.

4. Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.

5. Quoniam omnes dii gentium dæmonia ; Dominus autem cælos fecit.

6. Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.

7. Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem ;

8. afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus ;

9. adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra ;

10. dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur ; judicabit populos in æquitate.

11. Lætentur cæli, et exsultet terra ; commoveatur mare et plenitudo ejus ;

12. gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum

13. a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.





“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina