1. Petrus autem et Johannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam

2. et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suæ bajulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quæ dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab intrœuntibus in templum

3. is cum vidisset Petrum et Johannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet

4. intuens autem in eum Petrus cum Johanne dixit respice in nos

5. at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eis

6. Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula

7. et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ

8. et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans Dominum

9. et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum

10. cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi

11. cum teneret autem Petrum et Johannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentes

12. videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitæ quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare

13. Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Jesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati judicante illo dimitti

14. vos autem sanctum et justum negastis et petistis virum homicidam donari vobis

15. auctorem vero vitæ interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cujus nos testes sumus

16. et in fide nominis ejus hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen ejus et fides quæ per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum

17. et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestri

18. Deus autem quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic

19. pænitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccata

20. ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui prædicatus est vobis Jesum Christum

21. quem oportet cælum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum

22. Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis

23. erit autem omnis anima quæ non audierit prophetam illum exterminabitur de plebe

24. et omnes prophetæ a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istos

25. vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ

26. vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua





“Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor”. São Padre Pio de Pietrelcina