1. cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus pænitudine cordis tui in universis gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus

2. reversus fueris ad eum et obœdieris ejus imperiis sicut ego hodie præcipio tibi cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua

3. reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis in quos te ante dispersit

4. si ad cardines cæli fueris dissipatus inde te retrahet Dominus Deus tuus

5. et adsumet atque introducet in terram quam possederunt patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi majoris numeri esse te faciet quam fuerunt patres tui

6. circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et possis vivere

7. omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos qui oderunt te et persequuntur

8. tu autem reverteris et audies vocem Domini Dei tui faciesque universa mandata quæ ego præcipio tibi hodie

9. et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum in subole uteri tui et in fructu jumentorum tuorum in ubertate terræ tuæ et in rerum omnium largitate revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis sicut gavisus est in patribus tuis

10. si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris præcepta ejus et cærimonias quæ in hac lege conscriptæ sunt et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua

11. mandatum hoc quod ego præcipio tibi hodie non supra te est neque procul positum

12. nec in cælo situm ut possis dicere quis nostrum ad cælum valet conscendere ut deferat illud ad nos et audiamus atque opere conpleamus

13. neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod præceptum est

14. sed juxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo ut facias illum

15. considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum et e contrario mortem et malum

16. ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus et custodias mandata illius et cærimonias atque judicia et vivas ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendam

17. sin autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis

18. prædico tibi hodie quod pereas et parvo tempore moreris in terra ad quam Jordane transmisso ingredieris possidendam

19. testes invoco hodie cælum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum

20. et diligas Dominum Deum tuum atque obœdias voci ejus et illi adhereas ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum ut habites in terra pro qua juravit Dominus patribus tuis Abraham Isaac et Jacob ut daret eam illis





“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina