1. quid necesse est homini majora se quærere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suæ et tempore quo velut umbra præterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit

2. melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis

3. melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit

4. melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis

5. cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi lætitia

6. melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi

7. quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas

8. calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius

9. melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante

10. ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit

11. ne dicas quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim hujuscemodi interrogatio

12. utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem

13. sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo

14. considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit

15. in die bona fruere bonis et malam diem præcave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum justas querimonias

16. hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ justus perit in justitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua

17. noli esse justus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas

18. ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo

19. bonum est te sustentare justum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit

20. sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis

21. non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet

22. sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi

23. scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis

24. cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me

25. multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam

26. lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quærerem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium

27. et inveni amariorem morte mulierem quæ laqueus venatorum est et sagena cor ejus vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa

28. ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem

29. quam adhuc quærit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni

30. solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi





“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina