1. et adsumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos et moverunt castra nocte

2. ut adplicarent ad castra Judæorum et percuterent eos subito et filii qui erant ex arce erant illi duces

3. et audivit Judas et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis quæ erat in Ammaum

4. adhuc enim dispersus erat exercitus a castris

5. et venit Gorgias in castra Judæ noctu et neminem invenit et quærebant eos in montibus quoniam dixit fugiunt hii a nobis

6. et cum dies factus esset apparuit Judas in campo cum tribus milibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant

7. et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum et hii docti prœlium

8. et ait Judas viris qui secum erant ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis

9. mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro cum sequeretur eos Pharao cum exercitu

10. et nunc clamemus in cælum et miserebitur nostri et testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie

11. et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël

12. et levaverunt alienigenæ oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso

13. et exierunt de castris in prœlium et tuba cecinerunt hii qui fuerant cum Juda

14. et congressi sunt et contritæ sunt gentes et fugerunt in campum

15. novissimi autem ceciderunt gladio et persecuti sunt eos usque Gesoron et usque in campos Idumeæ et Azoti et Jamniæ et ceciderunt ex illis ad tria milia virorum

16. et reversus est Judas et exercitus ejus sequens eum

17. et dixit ad populum non concupiscatis spolia quia bellum contra nos est

18. et Gorgias et exercitus ejus in monte prope nos sed state contra inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis spolia

19. et adhuc loquente Juda hæc apparuit pars quædam prospiciens de monte

20. et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est

21. quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et Judam et exercitum in campo paratum ad prœlium

22. et fugerunt omnes in campo alienigenarum

23. et Judas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas

24. et conversi hymnum canebant et benedicebant in cælum quoniam bonum est quoniam in sæculum misericordia ejus

25. et facta est salus magna in Israël in illa die

26. quicumque autem alienigenarum evaserunt venerunt et nuntiaverunt Lysiæ universa quæ acciderant

27. quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod non qualia voluit talia contigerunt in Israël et qualia mandavit rex

28. et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta milia et equitum quinque milia ut debellaret eos

29. et venerunt in Judæam et castra posuerunt in Bethoron et occurrit illis Judas cum decem milibus viris

30. et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israël qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Jonathæ filii Saul et armigeri ejus

31. conclude exercitum istum in manu populi tui Israël et confundantur in exercitu suo et equitibus

32. da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum et commoveantur contritione sua

33. deice eos gladio diligentium te et conlaudent te omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis

34. et commiserunt et ceciderunt de exercitu Lysiæ quinque milia virorum

35. videns autem Lysias suorum fugam et Judæorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Judæam

36. dixit autem Judas et fratres ejus ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare

37. et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem Sion

38. et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel montibus et pastoforia diruta

39. sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et inposuerunt cinerem

40. et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in cælum

41. tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce donec emundarent sancta

42. et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Dei

43. et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis in locum inmundum

44. et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat quid de eo faceret

45. et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne forte esset illis in obprobrium quia contaminaverunt illud gentes et demoliti sunt illud

46. et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto quoadusque veniret propheta et responderet de eis

47. et acceperunt lapides integros secundum legem et ædificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius

48. et ædificaverunt sancta et quæ intra domum intrinsecus et ædem et atria sanctificaverunt

49. et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum

50. et incensum posuerunt super altare et accenderunt lucernas quæ super candelabrum erant et lucebant in templo

51. et posuerunt super mensam panes et adpenderunt vela et consummaverunt omnia opera quæ fecerunt

52. et ante matutinum surrexerunt quinta et vicesima mensis noni hic mensis casleu centesimi quadragesimi octavi anni

53. et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum quod fecerunt

54. secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et cymbalis

55. et cecidit omnis populus et adoraverunt et benedixerunt in cælum ei qui prosperavit eis

56. et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum lætitia et salutaria laudis

57. et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastoforia et inposuerunt eis januas

58. et facta est lætitia in populo magna valde et aversum est obprobrium gentium

59. et statuit Judas et fratres ejus et universa ecclesia Israël ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum lætitia et gaudio

60. et ædificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt

61. et conlocavit illic exercitum ut servarent eam et munivit eam ad custodiendam Bethsuram ut haberet populus munitionem contra faciem Idumeæ





“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina