1. interea ubi audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in prœlio adposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Judæam et dextrum cornu cum illis

2. et abierunt viam quæ ducit in Galgala et castra posuerunt in Mesaloth quæ est in Arbellis et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas

3. et mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi adplicuerunt exercitum ad Hierusalem

4. et surrexerunt et abierunt in Berea viginti milia virorum et duo milia equitum

5. et Judas castra posuerat in Laisa et tria milia viri cum eo electi

6. et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri

7. et vidit Judas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et dissolutus est

8. et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos

9. et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus animas nostras modo et revertemur ad fratres nostros et pugnabimus adversus eos nos autem pauci sumus

10. et ait Judas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et si adpropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen gloriæ nostræ

11. et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii præibant exercitum et primi certaminis omnes potentes

12. Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex duabus partibus et clamabant tubis

13. exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Judæ etiam ipsi et commota est terra a voce exercituum et commissum est prœlium a mane usque ad vesperam

14. et vidit Judas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde

15. et contrita est dextra pars ab eis et persecutus est eos usque ad montem Azoti

16. et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti sunt post Judam et qui cum ipso erant a tergo

17. et ingravatum est prœlium et ceciderunt vulnerati multi ex his et illis

18. et Judas cecidit et ceteri fugerunt

19. et Jonathas et Simon tulerunt Judam fratrem suum in Modin

20. et fleverunt eum omnis populus Israël planctu magno et lugebant dies multos

21. et dixerunt quomodo cecidit potens qui salvum faciebat Israël

22. et cetera verba Judæ bellorum et virtutum quas fecit non sunt descripta multa enim erant valde

23. et factum est post obitum Judæ emerserunt iniqui in omnibus finibus Israël et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem

24. in diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis

25. et elegit Bacchides impios viros et constituit eos dominos regionis

26. et exquirebant et perscrutabantur amicos Judæ et adducebant eos ad Bacchidem et vindicabat in illos et inludebat

27. et facta est tribulatio magna in Israël qualis non fuit ex qua die non est visus propheta in Israël

28. et congregati sunt omnes amici Judæ et dixerunt Jonathæ

29. ex quo frater tuus Judas defunctus est vir similis ei non est qui exeat contra inimicos Bacchidem et eos qui inimici sunt genti nostræ

30. nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem ad bellandum bellum nostrum

31. et suscepit Jonathas tempore illo principatum et surrexit loco Judæ fratris sui

32. et cognovit Bacchides et quærebat eum occidere

33. et cognovit Jonathas et Simon frater ejus et omnes qui cum eo erant et fugerunt in desertum Thecuæ et consederunt ad aquam lacus Asphar

34. et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus ejus trans Jordanem

35. et misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabatheos amicos suos ut commendaret illis adparatum suum qui erat copiosus

36. et exierunt filii Jambri ex Madabas et conprehenderunt Johannem et omnia quæ habebat et abierunt habentes ea

37. post hæc verba renuntiatum est Jonathæ et Simoni fratri ejus quia filii Jambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna

38. et recordati sunt sanguinis Johannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis

39. et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et adparatus multus et sponsus processit et amici ejus et fratres ejus obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis

40. et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et ceciderunt multi vulnerati et residui fugerunt in montem et acceperunt omnia spolia eorum

41. et conversæ sunt nuptiæ in luctum et vox musicorum ipsorum in lamentum

42. et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi sunt ad ripam Jordanis

43. et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute multa

44. et dixit ad suos Jonathas surgamus et pugnemus contra inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius tertius

45. ecce enim bellum ex adverso aqua vero Jordanis hinc et inde et ripæ et paludes et saltus et non est locus devertendi

46. nunc ergo clamate in cælum ut liberemini de manu inimicorum vestrorum et commissum est bellum

47. et extendit Jonatha manum suam percutere Bacchidem et devertit ab eo retro

48. et desiluit Jonathan et transnataverunt ad eos Jordanem

49. et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri et reversi sunt Hierusalem

50. et ædificaverunt civitates munitas in Judæa munitionem quæ erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris

51. et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in Israël

52. et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit in eis auxilia et adparatum escarum

53. et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Hierusalem in custodia

54. et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo præcepit Alchimus destrui muros domus sanctæ interioris et destrui opera prophetarum et cœpit destruere

55. in tempore illo percussus est Alchimus et inpedita sunt opera illius et obclusum est os ejus et dissolutus est paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua

56. et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno

57. et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus est ad regem et siluit terra annis duobus

58. et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Jonathas et qui cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo adducamus Bacchidem et conprehendet eos omnes in una nocte

59. et abierunt et consilium ei dederunt

60. et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte epistulas sociis suis qui erant in Judæa ut conprehenderent Jonathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia innotuit eis consilium eorum

61. et adprehendit de viris regionis qui principes erant malitiæ quinquaginta viros et occidit eos

62. et secessit Jonathas et Simon et qui cum eo erant in Bethbessi quæ est in deserto et struxit diruta ejus et firmaverunt eam

63. et agnovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his qui de Juda erant denuntiavit

64. et venit et castra posuit desuper a Bethbesse et obpugnavit eam dies multos et fecit machinas

65. et reliquit Jonathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero

66. et percussit Odaren et fratres ejus et filios Phaseron in tabernaculo ipsorum et cœpit cædere et crescere in virtutibus

67. Simon vero et qui cum ipso erant exierunt de civitate et succenderunt machinas

68. et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et adflixerunt eum valde quoniam consilium ejus et congressus ejus erat inanis

69. et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam

70. et cognovit Jonathas et misit ad eum legatos conponere cum ipso pacem et reddere ei captivitatem

71. et libenter accepit et fecit secundum verba ejus et juravit nihil se ei facturum mali omnibus diebus vitæ ejus

72. et reddidit ei captivitatem quam prius erat prædatus de terra Juda et conversus abiit in terram suam et non adposuit amplius venire in fines ejus

73. et cessavit gladius ex Israël et habitavit Jonathas in Machemas et cœpit Jonathas ibi judicare populum et exterminavit impios ex Israël





“O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina